
Vulgata Clementina
Deuteronomium 27
1Praecepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie. 2Cumque transieritis Iordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce laevigabis eos, 3ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut iuravit patribus tuis. 4Quando ergo transieritis Iordanem, erigite lapides, quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal, et laevigabis eos calce: 5et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, 6et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, 7et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. 8Et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide.
9Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui: 10audies vocem eius, et facies mandata atque iustitias, quas ego praecipio tibi.
11Praecepitque Moyses populo in die illo, dicens:
12Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph, et Beniamin. 13Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. 14Et pronuntiabunt Levitae, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce: 15Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
16Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen.
17Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen.
18Maledictus qui errare facit caecum in itinere: et dicet omnis populus: Amen.
19Maledictus qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae: et dicet omnis populus: Amen.
20Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli eius: et dicet omnis populus: Amen.
21Maledictus qui dormit cum omni iumento: et dicet omnis populus: Amen.
22Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suae: et dicet omnis populus: Amen.
23Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen.
24Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen.
25Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen.
26Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen.
