Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Amos 6
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Amos 6

1Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël!

2Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est.

3Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis;

4qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti;

5qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,

6bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Ioseph.

7Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.

8Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Iacob, et domos eius odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.

9Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.

10Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo; et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te?

11Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini.

12Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum maiorem ruinis, et domum minorem scissionibus.

13Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem iudicium, et fructum iustitiae in absinthium.

14Qui laetamini in nihilo; qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?

15Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…