
Vulgata Clementina
Amos 1
1Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quae vidit super Israël in diebus Oziae, regis Iuda, et in diebus Ieroboam, filii Ioas, regis Israël, ante duos annos terraemotus.
2Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli.
3Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad.
4Et mittam ignem in domum Azaël, et devorabit domos Benadad.
5Et conteram vectem Damasci: et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis: et transferetur populus Syriae Cyrenen, dicit Dominus.
6Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazae, et super quatuor non convertam eum, eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumaea.
7Et mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes eius.
8Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus.
9Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum, eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumaea, et non sint recordati foederis fratrum.
10Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes eius.
11Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam eius, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.
12Mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae.
13Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum.
14Et succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis.
15Et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes eius simul, dicit Dominus.
