Comparaison
Osée 12
Crampon et Vulgata Clementina, verset par verset.
| Crampon | Vulgata Clementina | |
|---|---|---|
| Vg 11,1 | — | Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum; et ex Aegypto vocavi filium meum. |
| Vg 11,2 | — | Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. |
| Vg 11,3 | — | Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. |
| Vg 11,4 | — | In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur. |
| Vg 11,5 | — | Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti. |
| Vg 11,6 | — | Coepit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius, et comedet capita eorum. |
| Vg 11,7 | — | Et populus meus pendebit ad reditum meum; iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. |
| Vg 11,8 | — | Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Israël? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea. |
| Vg 11,9 | — | Non faciam furorem irae meae; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. |
| Vg 11,10 | — | Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. |
| Vg 11,11 | — | Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. |
| 1Vg 11,12 | Ephraïm m’a environné de mensonge, et la maison d’Israël de tromperie ; Juda aussi est sans frein vis-à-vis de Dieu, et vis-à-vis du Saint, qui est fidèle. | Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël; Iudas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis. |
| 2Vg 12,1 | Éphraïm se repaît de vent, et il court après le vent d’orient. Tout le jour il accumule le mensonge et la violence ; ils concluent alliance avec Assur, et l’huile est transportée en Égypte. | Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum; tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et foedus cum Assyriis iniit, et oleum in Aegyptum ferebat. |
| 3Vg 12,2 | Yahweh a aussi procès avec Juda ; il va châtier Jacob selon ses voies, il lui rendra selon ses œuvres. | Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob: iuxta vias eius, et iuxta adinventiones eius reddet ei. |
| 4Vg 12,3 | Dans le sein de sa mère, Jacob supplanta son frère, et dans sa vigueur il lutta avec Dieu. | In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo. |
| 5Vg 12,4 | Il lutta avec l’ange et il eut le dessus ; il pleura et lui demanda grâce ; il le trouva ensuite à Béthel, et là Dieu a parlé avec nous. | Et invaluit ad angelum, et confortatus est; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. |
| 6Vg 12,5 | Or Yahweh est le Dieu des armées, son nom est Yahweh. | Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale eius. |
| 7Vg 12,6 | Et toi, tu reviendras à ton Dieu ; garde la bonté et la justice, et espère en ton Dieu toujours. | Et tu ad Deum tuum converteris; misericordiam et iudicium custodi, et spera in Deo tuo semper. |
| 8Vg 12,7 | Chanaan tient dans sa main une balance fausse, il aime à extorquer. | Chanaan, in manu eius statera dolosa, calumniam dilexit. |
| 9Vg 12,8 | Éphraïm dit : « Pourtant je me suis enrichi, je me suis fait une fortune ; dans tous mes gains, on ne trouvera pas pour moi un tort qui soit un péché. » | Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi. |
| 10Vg 12,9 | Et moi je suis Yahweh, ton Dieu, depuis le pays d’Égypte ; je te ferai encore habiter dans les tentes, comme aux jours de fête. | Et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. |
| 11Vg 12,10 | Et j’ai parlé aux prophètes, et moi, j’ai multiplié la vision ; et, par l’intermédiaire des prophètes, j’ai parlé en paraboles. | Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. |
| 12Vg 12,11 | Si Galaad est vanité, ils ne seront que néant ; à Galgal, ils ont sacrifié des taureaux ; aussi leurs autels seront comme des monceaux de pierres, sur les sillons des champs. | Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri. |
| 13Vg 12,12 | Jacob s’enfuit dans la plaine d’Aram ; Israël servit pour une femme, et pour une femme il garda les troupeaux. | Fugit Iacob in regionem Syriae, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit. |
| 14Vg 12,13 | Et par un prophète, Yahweh fit monter Israël hors d’Égypte, et par un prophète il fut gardé. | In propheta autem eduxit Dominus Israël de Aegypto, et in propheta servatus est. |
| 15Vg 12,14 | Éphraïm a provoqué amèrement la colère divine ; il laissera tomber son sang sur lui, et son Seigneur lui rendra son outrage. | Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis: et sanguis eius super eum veniet, et opprobrium eius restituet ei Dominus suus. |
