Comparaison
Joël 3
Crampon et Vulgata Clementina, verset par verset.
| Crampon | Vulgata Clementina | |
|---|---|---|
| Vg 2,1 | — | Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terrae: quia venit dies Domini, quia prope est. |
| Vg 2,2 | — | Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. |
| Vg 2,3 | — | Ante faciem eius ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. |
| Vg 2,4 | — | Quasi aspectus equorum, aspectus eorum; et quasi equites, sic current. |
| Vg 2,5 | — | Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad praelium. |
| Vg 2,6 | — | A facie eius cruciabuntur populi; omnes vultus redigentur in ollam. |
| Vg 2,7 | — | Sicut fortes current; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis. |
| Vg 2,8 | — | Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt; sed et per fenestras cadent, et non demolientur. |
| Vg 2,9 | — | Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur. |
| Vg 2,10 | — | A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. |
| Vg 2,11 | — | Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? |
| Vg 2,12 | — | Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, et in fletu, et in planctu. |
| Vg 2,13 | — | Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia. |
| Vg 2,14 | — | Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro? |
| Vg 2,15 | — | Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate coetum: |
| Vg 2,16 | — | congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. |
| Vg 2,17 | — | Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum? |
| Vg 2,18 | — | Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. |
| Vg 2,19 | — | Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. |
| Vg 2,20 | — | Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare novissimum: et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia superbe egit. |
| Vg 2,21 | — | Noli timere, terra: exsulta, et laetare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret. |
| Vg 2,22 | — | Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam. |
| Vg 2,23 | — | Et, filii Sion, exsultate, et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio. |
| Vg 2,24 | — | Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo. |
| Vg 2,25 | — | Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in vos. |
| Vg 2,26 | — | Et comedetis vescentes, et saturabimini; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum. |
| Vg 2,27 | — | Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in aeternum. |
| 1Vg 2,28 | Et il arrivera après cela que je répandrai mon Esprit sur toute chair. Et vos fils et vos filles prophétiseront, vos vieillards auront des songes, vos jeunes gens verront des visions. | Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae: senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt. |
| 2Vg 2,29 | Même sur les serviteurs et sur les servantes, en ces jours-là je répandrai mon esprit. | Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum. |
| 3Vg 2,30 | Je ferai paraître des prodiges dans les cieux et sur la terre, du sang, du feu et des colonnes de fumée. | Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. |
| 4Vg 2,31 | Le soleil se changera en ténèbres, et la lune en sang, avant que vienne le jour de Yahweh, grand et terrible. | Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. |
| 5Vg 2,32 | Et quiconque invoquera le nom de Yahweh sera sauvé ; car sur la montagne de Sion et de Jérusalem, il y aura une réunion de sauvés, comme l’a dit Yahweh, et parmi les survivants que Yahweh appelle ! | Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit. |
