Comparaison
Deutéronome 13
Crampon et Vulgata Clementina, verset par verset.
| Crampon | Vulgata Clementina | |
|---|---|---|
| Vg 12,1 | — | Haec sunt praecepta atque iudicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris. |
| Vg 12,2 | — | Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum. |
| Vg 12,3 | — | Dissipate aras eorum, et confringite statuas: lucos igne comburite, et idola comminuite: disperdite nomina eorum de locis illis. |
| Vg 12,4 | — | Non facietis ita Domino Deo vestro: |
| Vg 12,5 | — | sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis: |
| Vg 12,6 | — | et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium. |
| Vg 12,7 | — | Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri: ac laetabimini in cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. |
| Vg 12,8 | — | Non facietis ibi quae nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur: |
| Vg 12,9 | — | neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. |
| Vg 12,10 | — | Transibitis Iordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum: et absque ullo timore habitetis |
| Vg 12,11 | — | in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen eius in eo: illuc omnia, quae praecipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino. |
| Vg 12,12 | — | Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiae vestrae, famuli et famulae, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos. |
| Vg 12,13 | — | Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris: |
| Vg 12,14 | — | sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quaecumque praecipio tibi. |
| Vg 12,15 | — | Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes: |
| Vg 12,16 | — | absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. |
| Vg 12,17 | — | Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quae voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum: |
| Vg 12,18 | — | sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis: et laetaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam. |
| Vg 12,19 | — | Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra. |
| Vg 12,20 | — | Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua: |
| Vg 12,21 | — | locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quae habueris, sicut praecepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet. |
| Vg 12,22 | — | Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis: et mundus et immundus in commune vescentur. |
| Vg 12,23 | — | Hoc solum cave, ne sanguinem comedas: sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus: |
| Vg 12,24 | — | sed super terram fundes quasi aquam, |
| Vg 12,25 | — | ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini. |
| Vg 12,26 | — | Quae autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus: |
| Vg 12,27 | — | et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui: sanguinem hostiarum fundes in altari; carnibus autem ipse vesceris. |
| Vg 12,28 | — | Observa et audi omnia quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. |
| Vg 12,29 | — | Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum: |
| Vg 12,30 | — | cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversae, et requiras caeremonias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam. |
| Vg 12,31 | — | Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni. |
| 1Vg 12,32 | Toutes les choses que je vous prescris, vous les observerez en les mettant en pratique, sans y rien ajouter et sans en rien retrancher. | Quod praecipio tibi, hoc tantum facito Domino: nec addas quidquam, nec minuas. |
| 2Vg 13,1 | S’il s’élève au milieu de toi un prophète ou un songeur qui t’annonce un signe ou un prodige, | Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, |
| 3Vg 13,2 | et que s’accomplisse le signe ou le prodige dont il t’a parlé en disant : « Allons après d’autres dieux, — des dieux que tu ne connais pas ! — et servons-les, » | et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis: |
| 4Vg 13,3 | tu n’écouteras pas les paroles de ce prophète ou de ce songeur ; car Yahweh, votre Dieu, vous éprouve pour savoir si vous aimez Yahweh, votre Dieu, de tout votre cœur et de toute votre âme. | non audies verba prophetae illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra. |
| 5Vg 13,4 | C’est après Yahweh, votre Dieu, que vous irez, c’est lui que vous craindrez ; vous observerez ses commandements, vous obéirez à sa voix, vous le servirez et vous vous attacherez à lui. | Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem eius: ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis. |
| 6Vg 13,5 | Et ce prophète ou ce songeur sera mis à mort, car il a prêché la révolte contre Yahweh, votre Dieu, qui vous a fait sortir du pays d’Égypte et vous a délivrés de la maison de servitude, pour te détourner de la voie dans laquelle Yahweh, ton Dieu, t’a ordonné de marcher. Tu ôteras ainsi le mal du milieu de toi. | Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui. |
| 7Vg 13,6 | Si ton frère, fils de ta mère, ou ton fils, ou ta fille, ou la femme qui repose sur ton sein, ou ton ami qui est comme ta propre âme, t’incite en secret, en disant : « Allons, et servons d’autres dieux, » — des dieux que n’ont connus ni toi ni tes pères, | Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae, aut filius tuus vel filia, sive uxor quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui, |
| 8Vg 13,7 | d’entre les dieux des peuples qui vous entourent, près de toi ou loin de toi, d’un bout de la terre à l’autre, — | cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terrae, |
| 9Vg 13,8 | tu ne lui céderas pas et tu ne l’écouteras pas ; ton œil sera sans pitié pour lui, tu ne l’épargneras pas et tu ne le couvriras pas, | non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum, |
| 10Vg 13,9 | mais tu le feras mourir ; ta main se lèvera la première contre lui pour le mettre à mort, et la main de tout le peuple ensuite ; | sed statim interficies: sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum. |
| 11Vg 13,10 | tu l’accableras de pierres jusqu’à ce qu’il meure, parce qu’il a cherché à te détourner de Yahweh, ton Dieu, qui t’a fait sortir du pays d’Égypte, de la maison de servitude. | Lapidibus obrutus necabitur: quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis: |
| 12Vg 13,11 | Tout Israël l’apprendra et sera dans la crainte, afin que l’on ne commette plus une action aussi criminelle au milieu de toi. | ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile. |
| 13Vg 13,12 | Si tu entends dire de l’une des villes que Yahweh, ton Dieu, t’a données pour demeure : | Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos: |
| 14Vg 13,13 | « Des gens pervers, sortis du milieu de toi, ont séduit les habitants de leur ville, en disant : “Allons et servons d’autres dieux”, » — des dieux que vous ne connaissez pas ! — | Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suae, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis: |
| 15Vg 13,14 | tu feras une enquête, tu examineras, tu interrogeras avec soin. Si ce bruit est vrai et le fait établi, si cette abomination a été commise au milieu de toi, | quare sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam, |
| 16Vg 13,15 | alors, tu ne manqueras pas de passer au fil de l’épée les habitants de cette ville, la dévouant par anathème avec tout ce qu’elle contient, et tu passeras aussi son bétail au fil de l’épée. | statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quae in illa sunt, usque ad pecora. |
| 17Vg 13,16 | Tu amasseras tout son butin au milieu de la place, et tu brûleras entièrement au feu la ville avec tout son butin, pour Yahweh, ton Dieu ; elle sera pour toujours un monceau de ruines, elle ne sera plus rebâtie. | Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non aedificabitur amplius, |
| 18Vg 13,17 | Rien de ce qui aura été dévoué par anathème ne s’attachera à ta main, afin que Yahweh revienne de l’ardeur de sa colère, qu’il te fasse grâce et miséricorde, et qu’il te multiplie, comme il l’a juré à tes pères, | et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis, |
| 19Vg 13,18 | si tu obéis à la voix de Yahweh, ton Dieu, en observant tous ses commandements que je te prescris aujourd’hui, et en faisant ce qui est droit aux yeux de Yahweh, ton Dieu. | quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui. |
