Comparaison
2 Chroniques 1
Crampon et Vulgata Clementina, verset par verset.
| Crampon | Vulgata Clementina | |
|---|---|---|
| 1 | Salomon, fils de David, s’affermit dans sa royauté ; Yahweh, son Dieu, était avec lui, et il l’éleva à un très haut degré. | Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus eius erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum. |
| 2 | Salomon donna des ordres à tout Israël, aux chefs de milliers et de centaines, aux juges et à tous les princes de tout Israël, aux chefs de familles ; | Praecepitque Salomon universo Israëli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et iudicibus omnis Israël, et principibus familiarum: |
| 3 | et Salomon se rendit avec toute l’assemblée au haut lieu qui était à Gabaon. Là se trouvait la tente de réunion de Dieu, que Moïse, serviteur de Yahweh, avait faite dans le désert ; | et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum foederis Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine. |
| 4 | quant à l’arche de Dieu, David l’avait transportée de Cariathiarim à la place qu’il lui avait préparée, car il avait dressé pour elle une tente à Jérusalem. | Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem praeparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Ierusalem. |
| 5 | L’autel d’airain qu’avait fait Béséléel, fils d’Uri, fils de Hur, se trouvait aussi là, devant le tabernacle de Yahweh. Salomon et l’assemblée cherchèrent Yahweh. | Altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia. |
| 6 | Là, sur l’autel d’airain qui était devant Yahweh, près de la tente de réunion, Salomon offrit mille holocaustes. | Ascenditque Salomon ad altare aeneum, coram tabernaculo foederis Domini, et obtulit in eo mille hostias. |
| 7 | La nuit suivante, Dieu apparut à Salomon et lui dit : « Demande ce que tu veux que je te donne. » | Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. |
| 8 | Salomon répondit à Dieu : « Vous avez montré une grande bienveillance envers David, mon père, et vous m’avez fait régner à sa place. | Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo. |
| 9 | Maintenant, Yahweh Dieu, que s’accomplisse votre parole que vous avez dite à David, mon père, puisque vous m’avez fait régner sur un peuple nombreux comme la poussière de la terre ! | Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae. |
| 10 | Accordez-moi donc la sagesse et l’intelligence, afin que je sache me conduire devant votre peuple. Car qui pourrait juger votre peuple, ce peuple si grand ? » | Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, iudicare? |
| 11 | Dieu dit à Salomon : « Parce que c’est là ce qui est dans ton cœur, et que tu n’as pas demandé ni des richesses, ni des biens, ni de la gloire, ni la mort de tes ennemis, et que même tu n’as pas demandé de longs jours, et que tu as demandé pour toi la sagesse et l’intelligence pour juger mon peuple sur lequel je t’ai fait régner, | Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem: |
| 12 | la sagesse et l’intelligence te sont données. Je te donnerai en outre des richesses, des biens et de la gloire, comme n’en a eu aucun roi avant toi, et comme n’en aura aucun après toi. » | sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui. |
| 13 | Du haut lieu de Gabaon, de devant la tente de réunion, Salomon revint à Jérusalem, et il régna sur Israël. | Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo foederis, et regnavit super Israël. |
| 14 | Salomon rassembla des chars et des cavaliers ; il avait quatorze cents chars et douze mille cavaliers, qu’il plaça dans les villes où étaient déposés les chars, et près du roi à Jérusalem. | Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Ierusalem. |
| 15 | Le roi fit que l’argent et l’or étaient à Jérusalem aussi communs que les pierres, et il fit que les cèdres étaient aussi nombreux que les sycomores qui croissent dans la plaine. | Praebuitque rex argentum et aurum in Ierusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna. |
| 16 | C’était de l’Égypte que provenaient les chevaux de Salomon ; une caravane de marchands du roi les allait prendre par troupes à un prix convenu ; | Adducebantur autem ei equi de Aegypto et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant et emebant pretio, |
| 17 | on faisait monter et sortir d’Égypte un char pour six cents sicles d’argent, et un cheval pour cent cinquante sicles. Ils en faisaient aussi sortir de la même manière, par eux-mêmes, pour tous les rois des Héthéens et pour les rois de Syrie. | quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta: similiter de universis regnis Hethaeorum, et a regibus Syriae emptio celebrabatur. |
| 18Vg 2,1 | Salomon résolut de bâtir une maison au nom de Yahweh, et une maison royale pour lui. | Decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini, et palatium sibi. |
| Vg 2,2 | — | Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria millia sexcentos. |
| Vg 2,3 | — | Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum, in qua et habitavit: |
| Vg 2,4 | — | sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israëli. |
| Vg 2,5 | — | Domus enim quam aedificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos. |
| Vg 2,6 | — | Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum? si caelum, et caeli caelorum, capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo. |
| Vg 2,7 | — | Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, aere, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho: et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus quos mecum habeo in Iudaea, et Ierusalem, quos praeparavit David pater meus. |
| Vg 2,8 | — | Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano: et erunt servi mei cum servis tuis, |
| Vg 2,9 | — | ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio aedificare, magna est nimis, et inclyta. |
| Vg 2,10 | — | Praeterea operariis qui caesuri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia. |
| Vg 2,11 | — | Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum. |
| Vg 2,12 | — | Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israël, qui fecit caelum et terram: qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino, et palatium sibi. |
| Vg 2,13 | — | Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum, |
| Vg 2,14 | — | filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, aere, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit caelare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui. |
| Vg 2,15 | — | Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quae pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis. |
| Vg 2,16 | — | Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe: tuum autem erit transferre ea in Ierusalem. |
| Vg 2,17 | — | Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël, post dinumerationem quam dinumeravit David pater eius, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti. |
| Vg 2,18 | — | Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides in montibus caederent: tria autem millia et sexcentos praepositos operum populi. |
