Collatio
Nehemiae 12
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Iosue: Saraia, Ieremias, Esdras, | Καὶ οὗτοι οἱ ἱερεῖς καὶ οἱ Λευῖται οἱ ἀναβάντες μετὰ Ζοροβάβελ υἱοῦ Σαλαθιὴλ καὶ Ἰησοῦ· Σαραΐα, Ἱερεμία, Ἔσδρα, |
| 2 | Amaria, Melluch, Hattus, | Ἀμαρία, Μαλοὺχ, |
| 3 | Sebenias, Rheum, Merimuth, | Σεχενία· |
| 4 | Addo, Genthon, Abia, | — |
| 5 | Miamin, Madia, Belga, | — |
| 6 | Semeia, et Ioiarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias, | — |
| 7 | Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Iosue. | Οὗτοι οἱ ἄρχοντες τῶν ἱερέων, καὶ ἀδελφοὶ αὐτῶν ἐν ἡμέραις Ἰησοί· |
| 8 | Porro Levitae, Iesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Iuda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum: | Καὶ οἱ Λευῖται, Ἰησοῦ, Βανουὶ, Καδμιὴλ, Σαραβία, Ἰωδαὲ, Ματθανία, ἐπὶ τῶν χειρῶν αὐτὸς, καὶ οἱ ἀδελφοὶ αὐτῶν |
| 9 | et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo. | εἰς τὰς ἐφημερίας. |
| 10 | Iosue autem genuit Ioacim, et Ioacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada, | Καὶ Ἰησοὺς ἐγέννησε τὸν Ἰωακὶμ, καὶ Ἰωακὶμ ἐγέννησε τὸν Ἐλιασὶβ, καὶ Ἐλιασὶβ τὸν Ἰωδαὲ, |
| 11 | et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddoa. | καὶ Ἰωδαὲ ἐγέννησε τὸν Ἰωνάθαν, καὶ Ἰωνάθαν ἐγέννησε τὸν Ἰαδού. |
| 12 | In diebus autem Ioacim erant sacerdotes et principes familiarum: Saraiae, Maraia: Ieremiae, Hanania: | Καὶ ἐν ἡμέραις Ἰωακὶμ ἀδελφοὶ αὐτοῦ οἱ ἱερεῖς καὶ οἱ ἄρχοντες τῶν πατριῶν, τῷ Σαραΐα, Ἀμαρία· τῷ Ἱερεμία, Ἀυανία· |
| 13 | Esdrae, Mosollam: Amariae, Iohanan: | Τῷ Ἔσδρᾳ Μεσουλάμ· τῷ Ἀμαρία, Ἰωανάν· |
| 14 | Milicho, Ionathan: Sebeniae, Ioseph: | τῷ Ἀμαλοὺχ, Ἰωνάθαν· τῷ Σεχενία, Ἰωσήφ· |
| 15 | Haram, Edna: Maraioth, Helci: | Τῷ Ἀρὲ, Μαννάς· τῷ Μαριὼθ, Ἐλκαΐ· |
| 16 | Adaiae, Zacharia: Genthon, Mosollam: | τῷ Ἀδαδαῒ, Ζαχαρία· τῷ Γαναθὼθ, Μεσολάμ· |
| 17 | Abiae, Zechri: Miamin et Moadiae, Phelti: | Τῷ Ἀβιὰ, Ζεχρί· τῷ Μιαμὶν, Μααδαί· τῷ Φελετὶ, τῷ βαλγὰς, Σαμουέ· τῷ Σεμία, Ἰωνάθαν· |
| 18 | Belgae, Sammua: Semaiae, Ionathan: | Τῷ Ἰωαρὶβ, |
| 19 | Ioiarib, Mathanai: Iodaiae, Azzi: | Ματθαναΐ τῷ Ἐδίῳ, Ὀζί. |
| 20 | Sellai, Celai: Amoc, Heber: | Τῷ Σαλαῒ, καλλαΐ· τῷ Ἀμὲκ, Ἀβέδ· |
| 21 | Helciae, Hasebia: Idaiae, Nathanaël. | Τῷ Ἐλκίᾳ, Ἀσαβιας· τῷ Ἰσδεϊοὺ, Ναθαναήλ |
| 22 | Levitae in diebus Eliasib, et Ioiada, et Iohanan, et Ieddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persae. | Οἱ Λευῖται ἐν ἡμέραις Ἐλιασὶβ, Ἰωαδὰ, καὶ Ἰωὰ, καὶ Ἰωανὰν, καὶ Ἰδούα, γεγραμμένοι ἄρχοντες τῶυ πατριῶν, καὶ οἱ ἱερεῖς ἐν βασιλείᾳ Δαρείου τοῦ Πέρσου. |
| 23 | Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Ionathan, filii Eliasib. | Υἱοὶ δὲ Λυεὶ ἄρχοντες τῶν πατριῶν γεγραμμένοι ἐπὶ βιβλίῳ λόγων τῶν ἡμερῶν, καὶ ἕως ἡμερῶν Ἰωανὰν υἱοῦ Ἐλισουέ. |
| 24 | Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Iosue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei, et observarent aeque per ordinem. | Καὶ οἱ ἄρχοντες τῶν Λευιτῶν, Ἀσαβία, καὶ Σαραβία, καὶ Ἰησοῦ· καὶ υἱοὶ Καδμιὴλ καὶ ἀδελφοὶ αὐτῶν κατεναντίον αὐτῶν εἰς ὕμνον αἰνεῖν ἐν ἐντολῇ Δαυὶδ ἀνθρώπου τοῦ Θεοῦ ἐφημερίαν πρὸς ἐφημερίαν. |
| 25 | Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas. | Ἐν τῷ συναγαγεῖν με τοὺς πυλωροὺς |
| 26 | Hi in diebus Ioacim filii Iosue, filii Iosedec, et in diebus Nehemiae ducis, et Esdrae sacerdotis scribaeque. | ἐν ἡμέραις Ἰωακὶμ υἱοῦ Ἰησοῦ, υἱοῦ Ἰωσεδὲκ, καὶ ἐν ἡμέραις Νεεμία, καὶ Ἔσδρας ὁ ἱερεὺς γραμματεύς. |
| 27 | In dedicatione autem muri Ierusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Ierusalem, et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis. | Καὶ ἐν ἐγκαινίοις τείχους Ἱερουσαλὴμ ἐζήτησαν τοὺς Λευίτας ἐν τοῖς τόποις αὐτῶν τοῦ ἐνέγκαι αὐτοὺς εἰς Ἱερουσαλὴμ, ποιῆσαι ἐγκαίνια καὶ εὐφροσύνην ἐν θωδαθὰ, καὶ ἐν ᾠδαῖς κυμβαλίζοντες, καὶ ψαλτήρια, καὶ κινύραι. |
| 28 | Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Ierusalem, et de villis Nethuphathi, | Καὶ συνήχθησαν οἱ υἱοὶ τῶν ᾀδόντων καὶ ἀπὸ τῆς περιχώρου κυκλόθεν εἰς Ἱερουσαλὴμ, καὶ ἀπὸ ἐπαύλεων, |
| 29 | et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem. | καὶ ἀπὸ ἀγρῶν, ὅτι ἐπαύλεις ᾠκοδόμησαν ἑαυτοῖς οἱ ᾄδοντες ἐν Ἰερουσαλήμ. |
| 30 | Et mundati sunt sacerdotes et Levitae, et mundaverunt populum, et portas, et murum. | Καὶ ἐκαθαρίσθησαν οἱ ἱερεῖς καὶ οἱ Λευῖται, καὶ ἐκαθάρισαν τὸν λαὸν καὶ τοὺς πυλωροὺς καὶ τὸ τεῖχος. |
| 31 | Ascendere autem feci principes Iuda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii. | Καὶ ἀνήνεγκαν τοὺς ἄρχοντας Ἰούδα ἐπάνω τοῦ τείχους· καὶ ἔστησαν δύο περὶ αἰνέσεως μεγάλους, καὶ διῆλθον ἐκ δεξιῶν ἐπάνω τοῦ τεὶχους τῆς κοπρίας. |
| 32 | Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Iuda, | Καὶ ἐπορεύθησαν ὀπίσω αὐτῶν Ὠσαΐα καὶ ἥμισυ ἀρχόντων Ἰούδα, |
| 33 | et Azarias, Esdras, et Mosollam, Iudas, et Beniamin, et Semeia, et Ieremias. | καὶ Ἀζαρίας, καὶ Ἔσδρας, καὶ Μεσολλὰμ, |
| 34LXX 12,35 | Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Ionathan, filius Semeiae, filius Mathaniae, filius Michaiae, filius Zechur, filius Asaph, | Καὶ ἀπὸ τῶν υἱῶν τῶν ἱερέων ἐν σάλπιγξι, Ζαχαρίας υἱὸς Ἰωνὰθαν, υἱὸς Σαμαΐα, υἱὸς Ματθανία, υἱὸς Μιχαία, υἱὸς Ζακχοὺρ, υἱὸς Ἀσάφ· |
| 35LXX 12,36 | et fratres eius Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Iudas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta fontis. | Καὶ ἀδελφοὶ αὐτοῦ, Σαμαΐα, καὶ Ὀζιὴλ, Γελὼλ, Ἰαμὰ, Ἀΐα, Ναθαναὴλ, καὶ Ἰούδα, Ανανὶ, τοῦ αἰνεῖν ἐν ᾠδαῖς Δαυὶδ ἀνθρώπου τοῦ Θεοῦ· καὶ Ἔσδρας ὁ γραμματεὺς ἔμπροσθεν αὐτῶν ἐπὶ πύλης, |
| 36LXX 12,37 | Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem. | τοῦ αἰνεῖν κατέναντι αὐτῶν· καὶ ἀνέβησαν ἐπὶ κλίμακας πόλεως Δαυὶδ ἐν ἀναβάσει τοῦ τείχους ἐπάνωθεν τοῦ οἴκου Δαυὶδ, καὶ ἕως τῆς πύλης τοῦ ὕδατος |
| 37 | Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum, | — |
| 38LXX 12,39 | et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiae, | Ἐφραὶμ, καὶ ἐπὶ τὴν πύλην ἰχθυρὰν, καὶ πύργῳ Ἁναμεὴλ, καὶ ἕως πύλης τῆς προβατικῆς. |
| 39 | steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum. | — |
| 40 | Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis, | — |
| 41LXX 12,42 | et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Iohanan, et Melchia, et Aelam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Iezraia praepositus: | Καὶ ἠκούσθησαν οἱ ᾄδοντες, καὶ ἐπεσκέπησαν. |
| 42LXX 12,43 | et immolaverunt in die illa victimas magnas, et laetati sunt: Deus enim laetificaverat eos laetitia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Ierusalem procul. | Καὶ ἔθυσαν ἐν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ θυσιάσματα μεγάλα, καὶ ηὐφράνθησαν, ὅτι ὁ Θεὸς ηὔφρανεν αὐτοὺς μεγάλως· καὶ αἱ γυναῖκες αὐτῶν καὶ τὰ τέκνα αὐτῶν ηὐφράνθησαν, καὶ ἠκούσθη ἡ εὐφροσύνη ἐν Ἱερουσαλὴμ ἀπὸ μακρόθεν. |
| 43LXX 12,44 | Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas: quia laetificatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus. | Καὶ κατέστησαν ἐν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ ἄνδρας ἐπὶ τῶν γαζοφυλακίων, τοῖς θησαυροῖς, ταῖς ἀπαρχαῖς, καὶ ταῖς δεκάταις, καὶ τοῖς συνηγμένοις ἐν αὐτοῖς ἄρχουσι τῶν πόλεων, μερίδας τοῖς ἱερεῦσι καὶ τοῖς Λευίταις, ὅτι εὐφροσύνη ἐν Ἰούδα ἐπὶ τοὺς ἱερεῖς, καὶ ἐπὶ τοὺς Λευίτας τοὺς ἑστῶτας. |
| 44LXX 12,45 | Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et ianitores iuxta praeceptum David, et Salomonis filii eius, | Καὶ ἐφύλαξαν φυλακὰς Θεοῦ αὐτῶν, καὶ φυλακὰς τοῦ καθαρισμοῦ, καὶ τοὺς ᾄδοντας, καὶ τοὺς πυλωρούς, ὡς ἐντολαὶ Δαυὶδ καὶ Σαλωμὼν υἱοῦ αὐτοῦ. |
| 45LXX 12,46 | quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo. | Ὅτι ἐν ἡμέραις Δαυὶδ Ἀσὰφ ἀπʼ ἀρχῆς πρῶτος τῶν ᾀδόντων, καὶ ὕμνον καὶ αἴνεσιν τῷ Θεῷ, |
| 46LXX 12,47 | Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiae, dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitae sanctificabant filios Aaron. | καὶ πᾶς Ἰσραὴλ ἐν ἡμέραις Ζοροβάβελ καὶ ἐν ταῖς ἡμέραις Νεεμίου, διδόντες μερίδας τῶν ᾀδόντων καὶ τῶν πυλωρῶν, λόγον ἡμέρας ἐν ἡμέρᾳ αὐτοῦ, καὶ ἁγιάζοντες τοῖς Λευίταις, καὶ οἱ Λευῖται ἁγιάζοντες τοῖς υἱοῖς Ἀαρών. |
