Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Marcus 11
Imago Fides Viva ex opere «Christ Driving the Traders from the Temple» (El Greco) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Marcus 11

1Et cum appropinquarent Ierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, 2et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. 3Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.

4Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio: et solvunt eum. 5Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? 6Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus, et dimiserunt eis. 7Et duxerunt pullum ad Iesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. 8Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via. 9Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: 10benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis. 11Et introivit Ierosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

12Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. 13Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. 14Et respondens dixit ei: Iam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli eius.

15Et veniunt in Ierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eiicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: 16et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum: 17et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. 18Quo audito principes sacerdotum et scribae, quaerebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.

19Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

20Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. 22Et respondens Iesus ait illis: Habete fidem Dei. 23Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. 24Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. 25Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra. 26Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra.

27Et veniunt rursus Ierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribae, et seniores: 28et dicunt ei: In qua potestate haec facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? 29Iesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate haec faciam. 30Baptismus Ioannis, de caelo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. 31At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis ei? 32Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. 33Et respondentes dicunt Iesu: Nescimus. Et respondens Iesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…