
Vulgata Clementina
Malachias 4
1Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et germen. 2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. 3Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum. 4Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, praecepta et iudicia. 5Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. 6Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.
