Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Malachias 2
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Malachias 2

1Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. 2Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor. 3Ecce ego proiiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum. 4Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. 5Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis: et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat. 6Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius: in pace et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. 7Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. 8Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. 9Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.

10Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? 11Transgressus est Iuda, et abominatio facta est in Israël et in Ierusalem, quia contaminavit Iuda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. 12Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum, de tabernaculis Iacob, et offerentem munus Domino exercituum. 13Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. 14Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti: et haec particeps tua, et uxor foederis tui. 15Nonne unus fecit, et residuum spiritus eius est? et quid unus quaerit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. 16Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.

17Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus iudicii?

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…