Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Lamentationes 3

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Lamentationes 3: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Aleph Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius.ΑΛΕΦ. Ἐγὼ ἀνὴρ ὁ βλέπων πτωχείαν, ἐν ῥάβδῳ θυμοῦ αὐτοῦ ἐπʼ ἐμέ.
2Aleph Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.Παρέλαβέ με καὶ ἀπήγαγέ με εἰς σκότος, καὶ οὐ φῶς.
3Aleph Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.Πλὴν ἐν ἐμοὶ ἐπέστρεψε χεῖρα αὐτοῦ ὅλην τὴν ἡμέραν,
4Beth Vetustam fecit pellem meam et carnem meam; contrivit ossa mea.ἐπαλαίωσε σάρκα μου καὶ δέρμα μου, ὀστέα μου συνέτριψεν.
5Beth Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.ΒΗΘ. Ἀνῳκοδόμησε κατʼ ἐμοῦ, καὶ ἐκύκλωσε κεφαλήν μου, καὶ ἐμόχθησεν·
6Beth In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.ἐν σκοτεινοῖς ἐκάθισέ με ὡς νεκροὺς αἰῶνος.
7Ghimel Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar; aggravavit compedem meum.Ἀνῳκοδόμησε κατʼ ἐμοῦ, καὶ οὐκ ἐξελεύσομαι, ἐβάρυνε χαλκόν μου.
8Ghimel Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.ΓΙΜΕΛ. Καί γε κεκράξομαι καὶ βοήσω, ἀπέφραξε προσευχήν μου.
9Ghimel Conclusit vias meas lapidibus quadris; semitas meas subvertit.ΔΑΛΕΘ. Ἀνῳκοδόμησεν ὁδούς μου, ἐνέφραξε τρίβους μου,
10Daleth Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.ἐτάραξεν ἄρκος ἐνεδρεύουσα, αὐτός μοι λέων ἐν κρυφαίοις,
11Daleth Semitas meas subvertit, et confregit me; posuit me desolatam.κατεδίωξεν ἀφεστηκότα, καὶ κατέπαυσέ με, ἔθετό με ἠφανισμένην.
12Daleth Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.Η. Ἐνέτεινε τόξον αὐτοῦ, καὶ ἐστήλωσέ με ὡς σκοπὸν εἰς βέλος.
13He Misit in renibus meis filias pharetrae suae.Εἰσήγαγεν ἐν τοῖς νεφροῖς μου ἰοὺς φαρέτρας αὐτοῦ.
14He Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.Ἐγενήθην γέλως παντὶ λαῷ μου, ψαλμὸς αὐτῶν ὅλην τὴν ἡμέραν.
15He Replevit me amaritudinibus; inebriavit me absinthio.ΟΥΑΥ. Ἐχόρτασέ με πικρίας, ἐμέθυσέ με χολῆς,
16Vau Et fregit ad numerum dentes meos; cibavit me cinere.καὶ ἐξέβαλε ψήφῳ ὀδόντας μου· ἐψώμισέ με σποδὸν,
17Vau Et repulsa est a pace anima mea; oblitus sum bonorum.καὶ ἀπώσατο ἐξ εἰρήνης ψυχήν μου· ἐπελαθόμην ἀγαθά.
18Vau Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino.Καὶ ἀπώλετο νῖκός μου, καὶ ἡ ἐλπίς μου ἀπὸ Κυρίου.
19Zain Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii et fellis.ΖΑΙΝ. Ἐμνήσθην ἀπὸ πτωχείας μου, καὶ ἐκ διωγμοῦ πικρία καὶ χολή μου μνησθήσεται,
20Zain Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.καὶ καταδολεσχήσει ἐπʼ ἐμὲ ἡ ψυχή μου.
21Zain Haec recolens in corde meo, ideo sperabo.Ταύτην τάξω εἰς τὴν καρδίαν μου, διατοῦτο ὑπομενῶ. ΗΘ. Τὰ ἐλέη Κυρίου, ὅτι οὐκ ἐξέλιπέ με, ὅτι οὐ συνετελέσθησαν οἱ οἰκτιρμοὶ αὐτοῦ· μῆνας εἰς τὰς πρωΐας ἐλέησον Κύριε, ὅτι οὐ συνετελέσθημεν, ὅτι οὐ συνετελέσθησαν οἱ οἰκτιρμοὶ αὐτοῦ. Καινὰ εἰς τὰς πρωΐας, πολλὴ ἡ πίστις σου. Μερίς μου Κύριος, εἶπεν ἡ ψυχή μου· διατοῦτο ὑπομενῶ αὐτῷ·
22Heth Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes eius.—
23Heth Novi diluculo, multa est fides tua.—
24Heth Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum.—
25Teth Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.ΤΗΘ. Ἀγαθὸς Κύριος τοῖς ὑπομένουσιν αὐτὸν, ψυχὴ ἣ ζητήσει αὐτὸν, ἀγαθόν·
26Teth Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei.καὶ ὑπομενεῖ, καὶ ἡσυχάσει εἰς τὸ σωτήριον Κυρίου.
27Teth Bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua.ΤΗΘ. Ἀγαθὸν ἀνδρὶ, ὅταν ἄρῃ ζυγὸν ἐν νεότητι αὐτοῦ,
28Iod Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.καθήσεται κατὰ μόνας, καὶ σιωπήσεται, ὅτι ᾖρεν ἐφʼ ἑαυτῷ.
29Iod Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.—
30Iod Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis.ΙΩΔ. Δώσει τῷ παίοντι αὐτὸν σιαγόνα, χορτασθήσεται ὀνειδισμῶν·
31Caph Quia non repellet in sempiternum Dominus.Ὅτι οὐκ εἰς τὸν αἰῶνα ἀπώσεται Κύριος.
32Caph Quia si abiecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.ΧΑΦ. Ὅτι ὁ ταπεινώσας οἰκτειρήσει, καὶ κατὰ τὸ πλῆθος τοῦ ἐλέους αὐτοῦ,
33Caph Non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominum.οὐκ ἀπεκριθη ἀπὸ καρδίας αὐτοῦ, καὶ ἐταπείνωσεν υἱοὺς ἀνδρός.
34Lamed Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terrae.ΛΑΜΕΔ. Τοῦ ταπεινῶσαι ὑπὸ τοὺς πόδας αὐτοῦ πάντας δεσμίους γῆς,
35Lamed Ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi.τοῦ ἐκκλίναι κρίσιν ἀνδρὸς κατέναντι προσώπου ὑψίστου,
36Lamed Ut perverteret hominem in iudicio suo; Dominus ignoravit.καταδικάσαι ἄνθρωπον ἐν τῷ κρίνεσθαι αὐτὸν, Κύριος οὐκ εἶπε.
37Mem Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non iubente?Τίς οὕτως εἶπε, καὶ ἐγενήθη; Κύριος οὐκ ἐνετείλατο.
38Mem Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona?Ἐκ στόματος ὑψίστου οὐκ ἐξελεύσεται τὰ κακὰ καὶ τὸ ἀγαθόν.
39Mem Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?ΜΗΜ. Τί γογγύσει ἄνθρωπος ζῶν, ἀνὴρ περὶ τῆς ἁμαρτίας αὐτοῦ;
40Nun Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum.ΝΟΥΝ. Ἐξηρευνήθη ἡ ὁδὸς ἡμῶν καὶ ἠτάσθη, καὶ ἐπιστρέψομεν ἕως Κυρίου.
41Nun Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos.Ἀναλάβωμεν καρδίας ἡμῶν ἐπὶ χειρῶν πρὸς ὑψηλὸν ἐν οὐρανῷ.
42Nun Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus; idcirco tu inexorabilis es.Ἡμαρτήσαμεν, ἠσεβήσαμεν, καὶ οὐχ ἱλάσθης.
43Samech Operuisti in furore, et percussisti nos; occidisti, nec pepercisti.ΣΑΜΕΧ. Ἐπεσκέπασας ἐν ʼθυμῷ, καὶ ἀπεδίωξας ἡμᾶς, ἀπέκτεινας, οὐκ ἐφείσω.
44Samech Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.Ἐπεσκέπασας νεφέλην σεαυτῷ ἕινεκεν προσευχῆς,
45Samech Eradicationem et abiectionem posuisti me in medio populorum.καμμύσαι με καὶ ἀπωσθῆναι. ΑΙΝ. Ἔθηκας ἡμᾶς ἐν μέσῳ τῶν λαῶν.
46Phe Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.Διήνοιξαν ἐφʼ ἡμᾶς τὸ στόμα αὐτῶν πάντες οἱ ἐχθροὶ ἡμῶν.
47Phe Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.Φόβος καὶ θυμὸς ἐγενήθη ἡμῖν, ἔπαρσις καὶ συντριβή.
48Phe Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei.Ἀφέσεις ὑδάτων κατάξει ὁ ὀφθαλμός μου ἐπὶ τὸ σύντριμμα τῆς θυγατρὸς τοῦ λαοῦ μου.
49Ain Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.ΦΗ. Ὁ ὀφθαλμός μου κατεπόθη, καὶ οὐ σιγήσομαι τοῦ μὴ εἶναι ἔκνηψιν,
50Ain Donec respiceret et videret Dominus de caelis.ἕως οὗ διακύψῃ καὶ ἴδῃ Κύριος ἐξ οὐρανοῦ.
51Ain Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae.Ὁ ὀφθαλμός μου ἐπιφυλλιεῖ ἐπὶ τὴν ψυχήν μου παρὰ πάσας θυγατέρας πόλεως.
52Sade Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.ΤΣΑΔΗ. Θηρεύοντες ἐθήρευσάν με ὡς στρουθίον· πάντες οἱ ἐχθροί μου δωρεὰν
53Sade Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.ἐθανάτωσαν ἐν λάκκῳ ζωήν μου, καὶ ἐπέθηκαν λίθον ἐπʼ ἐμοί.
54Sade Inundaverunt aquae super caput meum; dixi: Perii.Ὑπερεχύθη ὕδωρ ἐπὶ τὴν κεφαλήν μου· εἶπα, ἄπωσμαι.
55Coph Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.ΚΩΦ. Ἐπεκαλεσάμην τὸ ὄνομά σου, Κύριε, ἐκ λάκκου κατωτάτου·
56Coph Vocem meam audisti; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.Φωνήν μου ἤκουσας· μὴ κρύψῃς τὰ ὦτά σου εἰς τὴν δέησίν μου·
57Coph Appropinquasti in die quando invocavi te; dixisti: Ne timeas.Εἰς τὴν βοήθειάν μου ἤγγισας· ἐν ἡμέρᾳ ᾗ ἐπεκαλεσάμην σε εἶπάς μοι, μὴ φοβοῦ.
58Res Iudicasti, Domine, causam animae meae, redemptor vitae meae.ΡΗΧΣ. Ἐδίκασας, Κύριε, τὰς δίκας τῆς ψυχῆς μου, ἐλυτρώσω τὴν ζωήν μου.
59Res Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me: iudica iudicium meum.Ἴδες, Κύριε, τὰς ταραχάς μου, ἔκρινας τὴν κρίσιν μου.
60Res Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.Εἶδες πᾶσαν τὴν ἐκδίκησιν αὐτῶν, εἰς πάντας διαλογισμοὺς αὐτῶν ἐν ἐμοί.
61Sin Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.ΧΣΕΝ. Ἤκουσας τὸν ὀνειδισμὸν αὐτῶν, πάντας τοὺς διαλογισμοὺς αὐτῶν κατʼ ἐμοῦ,
62Sin Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.χείλη ἐπανισταμένων μοι, καὶ μελέτας αὐτῶν κατʼ ἐμοῦ ὅλην τὴν ἡμέραν,
63Sin Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum.καθέδραν αὐτῶν, καὶ ἀνάστασιν αὐτῶν· ἐπίβλεψον ἐπὶ ὀφθαλμοὺς αὐτῶν.
64Thau Redes eis vicem, Domine, iuxta opera manuum suarum.Ἀποδώσεις αὐτοῖς ἀνταπόδομα, Κύριε, κατὰ τὰ ἔργα τῶν χειρῶν αὐτῶν.
65Thau Dabis eis scutum cordis, laborem tuum.ΘΑΥ. Ἀποδώσεις αὐτοῖς ὑπερασπισμὸν, καρδίας μου μόχθον.
66Thau Persequeris in furore, et conteres eos sub caelis, Domine.Σὺ αὐτοὺς καταδιώξεις ἐν ὀργῇ, καὶ ἐξαναλώσεις αὐτοὺς ὑποκάτωθεν τοῦ οὐρανοῦ, Κύριε.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…