Collatio
Ioel 3
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Iuda et Ierusalem, | Καὶ ἔσται μετὰ ταῦτα, καὶ ἐκχεῶ ἀπὸ τοῦ πνεύματός μου ἐπὶ πᾶσαν σάρκα, καὶ προφητεύσουσιν οἱ υἱοὶ ὑμῶν, καὶ αἱ θυγατέρες ὑμῶν, καὶ οἱ πρεσβύτεροι ὑμῶν ἐνύπνια ἐνυπνιασθήσονται, καὶ οἱ νεανίσκοι ὑμῶν ὁράσεις ὄψονται. |
| 2 | congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Iosaphat; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et haereditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. | Καὶ ἐπὶ τοὺς δούλους μου καὶ ἐπὶ τὰς δούλας ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις ἐκχεῶ ἀπὸ τοῦ πνεύματός μου. |
| 3 | Et super populum meum miserunt sortem; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent. | Καὶ δώσω τέρατα ἐν οὐρανῷ, καὶ ἐπὶ τῆς γῆς αἷμα καὶ πῦρ καὶ ἀτμίδα καπνοῦ. |
| 4 | Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palaestinorum? numquid ultionem vos reddetis mihi? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. | Ὁ ἥλιος μεταστραφήσεται εἰς σκότος, καὶ ἡ σελήνη εἰς αἷμα, πρὶν ἐλθεῖν τὴν ἡμέραν Κυρίου τὴν μεγάλην, καὶ ἐπιφανῆ. |
| 5 | Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra. | Καὶ ἔσται πᾶς ὃς ἂν ἐπικαλέσηται τὸ ὄνομα Κυρίου, σωθήσεται· ὅτι ἐν τῷ ὄρει Σιὼν καὶ ἐν Ἱερουσαλὴμ ἔσται ἀνασωζόμενος καθότι εἶπε Κύριος, καὶ εὐαγγελιζόμενοι οὓς Κύριος προσκέκληται. |
| 6 | Et filios Iuda et filios Ierusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis. | — |
| 7 | Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum. | — |
| 8 | Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda, et venundabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est. | — |
| 9 | Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores. | — |
| 10 | Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum. | — |
| 11 | Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos. | — |
| 12 | Consurgant, et ascendant gentes in vallem Iosaphat, quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu. | — |
| 13 | Mittite falces, quoniam maturavit messis; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum. | — |
| 14 | Populi, populi, in valle concisionis, quia iuxta est dies Domini in valle concisionis. | — |
| 15 | Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. | — |
| 16 | Et Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam, et movebuntur caeli et terra; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël. | — |
| 17 | Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. | — |
| 18 | Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Iuda ibunt aquae; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. | — |
| 19 | Aegyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Iuda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua. | — |
| 20 | Et Iudaea in aeternum habitabitur, et Ierusalem in generationem et generationem. | — |
| 21 | Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram; et Dominus commorabitur in Sion. | — |
