Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I ad Corinthios 13
Imago Fides Viva ex opere «The Last Supper» (Juan de Juanes) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I ad Corinthios 13

1Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. 2Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. 3Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. 4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, 5non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 6non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: 7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. 8Caritas numquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. 9Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. 10Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. 11Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. 12Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. 13Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: maior autem horum est caritas.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…