
Vulgata Clementina
Habacuc 1
1Onus quod vidit Habacuc propheta.
2Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis?
3Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et iniustitiam contra me? Et factum est iudicium, et contradictio potentior.
4Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium; quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
5Aspicite in gentibus, et videte; admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.
6Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua.
7Horribilis et terribilis est: ex semetipsa iudicium et onus eius egredietur.
8Leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites eius: equites namque eius de longe venient; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
9Omnes ad praedam venient, facies eorum ventus urens; et congregabit quasi arenam captivitatem.
10Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt; ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.
11Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet: haec est fortitudo eius dei sui.
12Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine, in iudicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum.
13Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio iustiorem se?
14Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.
15Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc laetabitur, et exsultabit.
16Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars eius, et cibus eius electus.
17Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.
