Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Nehemiae 1
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Nehemiae 1

1Verba Nehemiae filii Helchiae. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro. 2Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Iuda: et interrogavi eos de Iudaeis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Ierusalem. 3Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igni. 4Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: ieiunabam, et orabam ante faciem Dei caeli: 5et dixi: Quaeso, Domine Deus caeli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua: 6fiant aures tuae auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis: et confiteor pro peccatis filiorum Israël, quibus peccaverunt tibi: ego et domus patris mei peccavimus, 7vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et caeremonias, et iudicia quae praecepisti Moysi famulo tuo. 8Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens: Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos: 9et si revertamini ad me, et custodiatis praecepta mea, et faciatis ea: etiamsi abducti fueritis ad extrema caeli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi. 10Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida. 11Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…