Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Leviticus 2
Imago Fides Viva ex opere «The Scapegoat» (William Holman Hunt) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Leviticus 2

1Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit eius oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus, 2ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino. 3Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.

4Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita.

5Si oblatio tua fuerit de sartagine, similae conspersae oleo et absque fermento, 6divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.

7Sin autem de craticula fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur:

8quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis. 9Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: 10quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum eius, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.

11Omnis oblatio quae offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. 12Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.

13Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal.

14Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino, 15fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est: 16de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…