Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iudicum 21
Imago Fides Viva ex opere «The Angel and Gideon» (Gerbrand van den Eeckhout) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iudicum 21

1Iuraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem.

2Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu coeperunt flere, dicentes: 3Quare, Domine Deus Israël, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis? 4Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt: 5Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël? grandi enim iuramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent. 6Ductique poenitentia filii Israël super fratre suo Beniamin, coeperunt dicere: Ablata est tribus una de Israël: 7unde uxores accipient? omnes enim in commune iuravimus, non daturos nos his filias nostras. 8Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israël, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Iabes Galaad in illo exercitu non fuisse. 9(Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.) 10Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et praeceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Iabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum. 11Et hoc erit quod observare debebitis: omne generis masculini, et mulieres quae cognoverunt viros, interficite; virgines autem reservate. 12Inventaeque sunt de Iabes Galaad quadringentae virgines, quae nescierunt viri thorum: et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan. 13Miseruntque nuntios ad filios Beniamin, qui erant in petra Remmon, et praeceperunt eis, ut eos susciperent in pace. 14Veneruntque filii Beniamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Iabes Galaad: alias autem non repererunt, quas simili modo traderent.

15Universusque Israël valde doluit, et egit poenitentiam super interfectione unius tribus ex Israël. 16Dixeruntque maiores natu: Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? omnes in Beniamin feminae conciderunt, 17et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israël. 18Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti iuramento et maledictione qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin. 19Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quae sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viae, quae de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona. 20Praeceperuntque filiis Beniamin, atque dixerunt: Ite, ad latitate in vineis. 21Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Beniamin. 22Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri coeperint atque iurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum: sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est. 23Feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum: et iuxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quae ducebant choros, uxores singulas: abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes, et habitantes in eis.

24Filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israël: sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…