Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Iosue 12

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Iosue 12: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quae respicit solitudinem.Καὶ οὗτοι οἱ βασιλεῖς τῆς γῆς, οὓς ἀνεῖλον οἱ υἱοὶ Ἰσραὴλ, καὶ κατεκληρονόμησαν τὴν γῆν αὐτῶν πέραν τοῦ Ἰορδάνου ἀφʼ ἡλίου ἀνατολῶν ἀπὸ φάραγγος Ἀρνῶν ἕως τοῦ ὄρους Ἀερμὼν, καὶ πᾶσαν τὴν γῆν Ἄραβα ἀπʼ ἀνατολῶν.
2Sehon rex Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroër, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et mediae partis in valle, dimidiaeque Galaad, usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon.Σηὼν τὸν βασιλέα τῶν Ἀμοῤῥαίων, ὃς κατῴκει ἐν Ἐσεβὼν, κυριεύων ἀπὸ Ἀρνῶν, ἥ ἐστιν ἐν τῇ φάραγγι κατὰ μέρος τῆς φάραγγος, καὶ τὸ ἥμισυ τῆς Γαλαὰδ ἕως Ἰαβὸκ, ὅρια υἱῶν Ἀμμών.
3Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethsimoth: et ab australi parte, quae subiacet Asedoth, Phasga.Καὶ Ἄραβ ἕως τῆς θαλάσσης Χενερὲθ κατʼ ἀνατολὰς, καὶ ἕως τῆς θαλάσσης Ἄραβα, θάλασσαν τῶν ἁλῶν ἀπὸ ἀνατολῶν ὁδὸν τὴν κατὰ Ἀσειμὼθ, ἀπὸ Θαιμὰν τὴν ὑπὸ Ἀσηδὼθ Φασγά.
4Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminosΚαὶ Ὢγ βασιλεὺς Βασὰν ὑπελείφθη ἐκ τῶν γιγάντων, ὁ κατοικῶν ἐν Ἀσταρὼθ καὶ ἐν Ἐδραῒν,
5Gessuri, et Machati, et dimidiae partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon.ἄρχων ἀπὸ ὄρους Ἀερμὼν καὶ ἀπὸ Σεκχαὶ, καὶ πᾶσαν τὴν Βασὰν ἕως ὁρίων Γεργεσὶ, καὶ τὴν Μαχὶ, καὶ τὸ ἥμισυ Γαλαδ ὁρίων Σηὼν βασιλέως Ἐσεβών.
6Moyses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse.Μωυσῆς ὁ παῖς Κυρίου καὶ οἱ υἱοὶ Ἰσραὴλ ἐπάταξαν αὐτούς· καὶ ἔδωκεν αὐτὴν Μωυσῆς ἐν κληρονομίᾳ Ῥουβὴν, καὶ Γὰδ, καὶ τῷ ἡμίσει φυλῆς Μανασσῆ.
7Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israël trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cuius pars ascendit in Seir: tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas,Καὶ οὗτοι οἱ βασιλεῖς τῶν Ἀμοῤῥαίων, οὓς ἀνεῖλεν Ἰησοῦς καὶ υἱοὶ Ἰσραὴλ ἐν τῷ πέραν τοῦ Ἰορδάνου παρὰ θάλασσαν Βαλαγὰδ ἐν τῷ πεδίῳ τοῦ Λιβάνου, καὶ ἕως ὄρους τοῦ Χελχὰ ἀναβαινόντων εἰς Σηείρ· καὶ ἔδωκεν αὐτὴν Ἰησοῦς ταῖς φυλαῖς Ἰσραὴλ κληρονομεῖν κατὰ κλῆρον αὐτῶν,
8tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethaeus fuit et Amorrhaeus, Chananaeus, et Pherezaeus, Hevaeus et Iebusaeus.ἐν τῷ ὄρει, καὶ ἐν τῷ πεδίῳ, καὶ ἐν Ἄραβ, καὶ ἐν Ἀσηδὼθ, καὶ ἐν τῇ ἐρήμῳ, καὶ Ναγὲβ· τὸν Χετταῖον, καὶ τὸν Ἀμοῤῥαῖον, καὶ τὸν Χαναναῖον, καὶ τὸν Φερεζαῖον, καὶ τὸν Εὐαῖον, καὶ τὸν Ἰεβουσαῖον.
9Rex Iericho unus: rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus:Τὸν βασιλέα Ἱεριχὼ, καὶ τὸν βασιλέα τῆς Γαὶ, ἥ ἐστι πλησίον Βαιθὴλ,
10rex Ierusalem unus, rex Hebron unus,βασιλέα Ἱερουσαλὴμ, βασιλέα Χεβρὼν,
11rex Ierimoth unus, rex Lachis unus,βασιλέα Ἱεριμοὺθ, βασιλέα Λαχὶς,
12rex Eglon unus, rex Gazer unus,βασιλέα Αἰλὰμ, βασιλέα Γαζὲρ,
13rex Dabir unus, rex Gader unus,βασιλέα Δαβὶρ, βασιλέα Γαδὲρ,
14rex Herma unus, rex Hered unus,βασιλέα Ἑρμὰθ, βασιλέα Ἀδὲρ,
15rex Lebna unus, rex Odullam unus,βασιλέα Λεβνὰ, βασιλέα Ὀδολλὰμ,
16rex Maceda unus, rex Bethel unus,βασιλέα Ἠλὰθ,
17rex Taphua unus, rex Opher unus,βασιλέα Ταφοὺτ, βασιλέα Ὀφὲρ,
18rex Aphec unus, rex Saron unus,βασιλέα Ὀφὲκ τῆς Ἀρὼκ,
19rex Madon unus, rex Asor unus,βασιλέα Ἀσὼμ,
20rex Semeron unus, rex Achsaph unus,βασιλέα Συμοὼν, βασιλέα Μαμβρὼθ, βασιλέα Ἀζὶφ,
21rex Thenac unus, rex Mageddo unus,βασιλέα Κάδης, βασιλέα Ζαχὰκ,
22rex Cades unus, rex Iachanan Carmeli unus,βασιλέα Μαρεδὼθ, βασιλέα Ἰεκὸμ τοῦ Χερμὲλ,
23rex Dor et provinciae Dor unus, rex gentium Galgal unus,βασιλέα Ὀδολλὰμ τοῦ Φεννεαδὼρ, βασιλέα Γεῒ τῆς Γαλιλαίας,
24rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.βασιλέα Θερσά· πάντες οὗτοι βασιλεῖς εἰκοσιεννέα.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…