Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ionas 3
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Jonah» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ionas 3

1Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo, dicens: 2Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te.

3Et surrexit Ionas, et abiit in Niniven iuxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum. 4Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.

5Et crediderunt viri Ninivitae in Deum, et praedicaverunt ieiunium, et vestiti sunt saccis, a maiore usque ad minorem. 6Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abiecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. 7Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum eius, dicens: Homines, et iumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant. 8Et operiantur saccis homines et iumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum. 9Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?

10Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…