Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: III Ioannis 1
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

III Ioannis 1

1Senior Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate. 2Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. 3Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut tu in veritate ambulas. 4Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

5Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, 6qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae: quos, benefaciens, deduces digne Deo. 7Pro nomine enim eius profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. 8Nos ergo debemus suscipere huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.

9Scripsissem forsitan ecclesiae: sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos: 10propter hoc si venero, commonebo eius opera, quae facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia eiicit.

11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.

12Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.

13Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.

14Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…