Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II ad Corinthios 6
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

II ad Corinthios 6

1Adiuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. 2Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. 3Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: 4sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, 5in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, 6in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, 7in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma iustitiae a dextris et a sinistris, 8per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: 9quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: 10quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

11Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est. 12Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris: 13eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. 14Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? 15quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? 16qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. 17Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: 18et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…