Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

I Regum 4

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

I Regum 4: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël:Καὶ ἦν ὁ βασιλεὺς Σαλωμὼν βασιλεύων ἐπὶ Ἰσραήλ.
2et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis:Καὶ οὗτοι ἄρχοντες οἳ ἦσαν αὐτῷ· Ἀζαρίας υἱὸς Σαδώκ·
3Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae: Iosaphat filius Ahilud a commentariis:Ἐλιὰφ καὶ Ἀχιὰ υἱὸς Σηβὰ γραμματεῖς· καὶ Ἰωσαφὰτ υἱὸς Ἀχιλοὺδ ἀναμιμνήσκων·
4Banaias filius Ioiadae super exercitum: Sadoc autem et Abiathar sacerdotes:Καὶ Βαναίας υἱὸν Ἰωδαὲ ἐπὶ τῆς δυνάμεως· καὶ Σαδὼκ καὶ Ἀβιάθαρ ἱερεῖς·
5Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis:Καὶ Ὀρνία υἱὸς Νάθαν ἐπὶ τῶν καθεσταμένων· καὶ Ζαβοὺθ υἱὸς Νάθαν ἑταῖρος τοῦ βασιλέως·
6et Ahisar praepositus domus: et Adoniram filius Abda super tributa.Καὶ Ἀχισὰρ ἦν οἰκονόμος· καὶ Ἐλιὰκ ὁ οἰκονόμος· καὶ Ἐλιὰβ υἱὸς Σὰφ ἐπὶ τῆς πατριᾶς· καὶ Ἀδωνιρὰμ υἱὸς Αὐδῶν ἐπὶ τῶν φόρων.
7Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israël, qui praebebant annonam regi et domui eius: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.Καὶ τῷ Σαλωμὼν δώδεκα καθεστάμενοι ἐπὶ πάντα Ἰσραήλ, χορηγεῖν τῷ βασιλεῖ καὶ τῷ οἴκῳ αὐτοῦ· μῆνα ἐν τῷ ἐνιαυτῷ ἐγίνετο ἐπὶ τὸν ἕνα χορηγεῖν.
8Et haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim.Καὶ ταῦτα τὰ ὀνόματα αὐτῶν. Βεὲν υἱὸς Ὢρ ἐν ὄρει Ἐφραὶμ εἷς.
9Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.Υἱὸς Δακὰρ ἐν Μακὲς, καὶ ἐν Σαλαβὶν, καὶ Βαιθσαμὺς, καὶ Ἐλὼν ἕως Βηθανὰν εἷς.
10Benhesed in Aruboth: ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.Υἱὸς Ἐσδὶ, ἐν Ἀραβὼθ, αὐτοῦ Σωχὼ καὶ πᾶσα ἡ γῆ Ὀφέρ.
11Benabinadab, cuius omnis Nephath Dor: Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.Υἱοῦ Ἀμιναδὰβ πᾶσα Νεφθαδὼρ, Τεφὰθ θυγάτηρ Σαλωμὼν ἦν αὐτῷ εἰς γυναῖκα, εἷς.
12Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthana subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Iecmaan.Βανὰ υἱὸς Ἀχιλοὺθ τὴν Ἰθαανὰχ, καὶ Μαγεδδὼ, καὶ πᾶς ὁ οἶκος Σὰν ὁ παρὰ Σεσαθὰν ὑποκάτω τοῦ Ἐσραὲ, καὶ ἐκ Βηθσὰν ἕως Σαβελμαουλᾶ, ἕως Μαεβὲρ Λουκάμ, εἷς.
13Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothiair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas.Υἱὸς Ναβὲρ ἐν Ῥαβὼθ Γαλαὰδ, τούτῳ σχοίνισμα Ἐργὰβ ἐν τῇ Βασὰν, ἑξήκοντα πόλεις μεγάλαι τειχήρεις καὶ μοχλοὶ χαλκοῖ, εἷς.
14Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim.Ἀχιναδὰβ υἱὸς Σαδδὼ Μααναΐμ.
15Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio.Ἀχιμαὰς ἐν Νεφθαλίμ, καὶ οὗτος ἔλαβε τὴν Βασεμμὰθ θυγατέρα Σαλωμὼν εἰς γυναῖκα, εἷς.
16Baana filius Husi in Aser, et in Baloth.Βαανὰ υἱὸς Χουσὶ ἐν Ἀσὴρ καὶ ἐν Βααλὼθ, εἷς.
17Iosaphat filius Pharue in Issachar.Σεμεῒ υἱὸς Ἠλὰ ἐν τῷ Βενιαμίν.
18Semei filius Ela in Beniamin.Γαβὲρ υἱὸς Ἀδαῒ ἐν τῇ γῇ Γὰδ Σηὼν βασιλέως τοῦ Ἐσεβὼν καὶ Ὢγ βασιλέως τοῦ Βασὰν, καὶ νασὲφ εἷς ἐν γῇ Ἰούδα.
19Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra.Ἰωσαφὰτ υἱὸς Φουασοὺδ ἐν Ἱσσάχαρ.
20Iuda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque laetantes.—
21Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum Aegypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae eius.—
22Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae,—
23decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.—
24Ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.—
25Habitabatque Iuda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.—
26Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.—
27Nutriebantque eos supradicti regis praefecti: sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo.—
28Hordeum quoque, et paleas equorum et iumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, iuxta constitutum sibi.—
29Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quae est in littore maris.—
30Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum,—
31et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.—
32Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina eius quinque et mille.—
33Et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum quae egreditur de pariete: et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.—
34Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…