Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

I Paralipomenon 2

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

I Paralipomenon 2: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar, et Zabulon,Ταῦτα τὰ ὀνόματα τῶν υἱῶν Ἰσραήλ· Ῥουβὴν, Συμεὼν, Λευὶ, Ἰούδα, Ἰσσάχαρ, Ζαβουλὼν,
2Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad, et Aser.Δὰν, Ἰωσὴφ, Βενιαμὶν, Νεφθαλὶ, Γὰδ, Ἀσήρ.
3Filii Iuda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino, et occidit eum.Υἱοὶ Ἰούδα, Ἢρ, Αὐνὰν, Σηλώμ· τρεῖς ἐγεννήθησαν αὐτῷ ἐκ τῆς θυγατρὸς Σαύας τῆς Χανανίτιδος· καὶ ἦν Ἢρ ὁ πρωτότοκος Ἰούδα πονηρὸς ἐναντίον Κυρίου, καὶ ἀπέκτεινεν αὐτόν·
4Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Iuda, quinque.Καὶ Θάμαρ ἡ νύμφη αὐτοῦ ἔτεκεν αὐτῷ τὸν Φαρὲς, καὶ τὸν Ζαρα· πάντες υἱοὶ Ἰούδα πέντε.
5Filii autem Phares: Hesron et Hamul.Υἱοὶ Φαρὲς, Ἐσρὼμ, καὶ Ἰεμουήλ.
6Filii quoque Zarae: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.Καὶ υἱοὶ Ζαρὰ, Ζαμβρὶ, καὶ Αἰθὰμ, καὶ Αἰμουὰν, καὶ Καλχὰλ, καὶ Δαρὰδ, πάντες πέντε.
7Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.Καὶ υἱοὶ Χαρμὶ, Ἀχὰρ ὁ ἐμποδοστάτης Ἰσραὴλ, ὃς ἠθέτησεν εἰς τὸ ἀνάθεμα.
8Filii Ethan: Azarias.Καὶ υἱοὶ Αἰθὰμ, Ἀζαρίας.
9Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Ierameel, et Ram, et Calubi.Καὶ υἱοὶ Ἐσρὼμ οἳ ἐτέχθησαν αὐτῷ, ὁ Ἱεραμεὴλ, καὶ ὁ Ἀρὰμ, καὶ ὁ Χαλέβ.
10Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Iuda.Καὶ Ἀρὰμ ἐγέννησε τὸν Ἀμιναδὰβ, καὶ Ἀμιναδὰβ ἐγέννησε τὸν Ναασσὼν ἄρχοντα οἴκου Ἰούδα,
11Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.καὶ Ναασσὼν ἐγέννησε τὸν Σαλμὼν, καὶ Σαλμὼν ἐγέννησε τὸν Βοὸζ,
12Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.καὶ Βοὸζ ἐγέννησε τὸν Ὠβὴδ, καὶ Ὠβὴδ ἐγέννησε τὸν Ἰεσσαὶ,
13Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,καὶ Ἰεσσαὶ ἐγέννησε τὸν πρωτότοκον αὐτοῦ τὸν Ἐλιὰβ, Ἀμιναδὰβ ὁ δεύτερος, Σαμαὰ ὁ τρίτος,
14quartum Nathanaël, quintum Raddai,Ναθαναὴλ ὁ τέταρτος, Ζαβδαῒ ὁ πέμπτος,
15sextum Asom, septimum David.Ἀσὰμ ὁ ἕκτος, Δαυὶδ ὁ ἕβδομος.
16Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviae: Abisai, Ioab, et Asaël, tres.Καὶ ἡ ἀδελφὴ αὐτῶν Σαρουία, καὶ Ἀβιγαία· καὶ υἱοὶ Σαρουία, Ἀβισὰ, καὶ Ἰωὰβ, καὶ Ἀσαὴλ, τρεῖς.
17Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismahelites.Καὶ Ἀβειγαία ἐγέννησε τὸν Ἀμεσσάβ· καὶ πατὴρ Ἀμεσσὰβ Ἰοθὸρ ὁ Ἰσμαηλίτης.
18Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Ierioth: fueruntque filii eius Iaser, et Sobab, et Ardon.Καὶ Χαλὲβ υἱὸς Ἐσρὼμ ἔλαβε τὴν Γαζουβὰ γυναῖκα, καὶ τὴν Ἰεριώθ· καὶ οὗτοι υἱοὶ αὐτῆς, Ἰασὰρ, καὶ Σουβὰβ, καὶ Ἀρδών.
19Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quae peperit ei Hur.Καὶ ἀπέθανε Γαζουβὰ, καὶ ἔλαβεν ἑαυτῷ Χαλὲβ τὴν Ἐφρὰθ, καὶ ἔτεκεν αὐτῷ τὸν Ὥρ.
20Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.Καὶ Ὣρ ἐγέννησε τὸν Οὐρί· καὶ Οὐρὶ ἐγέννησε τὸν Βεσελεήλ.
21Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quae peperit ei Segub.Καὶ μετὰ ταῦτα εἰσῆλθεν Ἐσρὼν πρὸς τὴν θυγατέρα Μαχὶρ πατρὸς Γαλαὰδ, καὶ αὐτὸς ἔλαβεν αὐτὴν, καὶ αὐτὸς ἑξηκονταπέντε ἐτῶν ἦν· καὶ ἔτεκεν αὐτῷ τὸν Σερούχ.
22Sed et Segub genuit Iair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.Καὶ Σεροὺχ ἐγέννησε τὸν Ἰαΐρ. καὶ ἦσαν αὐτῷ εἴκοσι καὶ τρεῖς πόλεις ἐν τῇ Γαλαάδ.
23Cepitque Gessur et Aram oppida Iair, et Canath, et viculos eius sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad.Καὶ ἔλαβε Γεδσοὺρ καὶ Ἀρὰμ τὰς κώμας Ἰαῒρ ἐξ αὐτῶν, τὴν Κανὰθ καὶ τὰς κώμας αὐτῆς, ἑξήκοντα πόλεις· πᾶσαι αὗται υἱῶν Μαχὶρ πατρὸς Γαλαάδ.
24Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecuae.Καὶ μετὰ τὸ ἀποθανεῖν Ἐσρὼν, ἦλθε Χαλὲβ εἰς Ἐφραθά· καὶ ἡ γυνὴ Ἐσρὼν Ἀβιά· καὶ ἔτεκεν αὐτῷ τὸν Ἀσχὼ πατέρα Θεκωέ.
25Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus eius, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.καὶ ἦσαν οἱ υἱοὶ Ἱεραμεὴλ πρωτοτόκου Ἐσρὼν, ὁ πρωτότοκος Ῥὰμ, καὶ Βαναὰ, καὶ Ἀρὰμ, καὶ Ἀσὰν ἀδελφὸς αὐτοῦ.
26Duxit quoque uxorem alteram Ierameel, nomine Atara, quae fuit mater Onam.Καὶ ἦν γυνὴ ἑτέρα τῷ Ἱεραμεὴλ, καὶ ὄνομα αὐτῇ Ἀτάρα· αὕτη ἐστὶ μήτηρ Ὀζόμ.
27Sed et filii Ram primogeniti Ierameel fuerunt Moos, Iamin, et Achar.Καὶ ἦσαν υἱοὶ Ῥὰμ πρωτοτόκου Ἱεραμεὴλ, Μαὰς, καὶ Ἰαμὶν, καὶ Ἀκόρ.
28Onam autem habuit filios Semei et Iada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur.Καὶ ἦσαν υἱοὶ Ὀζὸμ, Σαμαῒ, καὶ Ἰαδαέ· καὶ υἱοὶ Σαμαῒ, Ναδὰβ καὶ Ἀβισούρ.
29Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quae peperit ei Ahobban et Molid.Καὶ ὄνομα τῆς γυναικὸς Ἀβισοὺρ, Ἀβιχαία· καὶ ἔτεκεν αὐτῷ τὸν Ἀχαβὰρ, καὶ τὸν Μωήλ.
30Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.Καὶ υἱοὶ Ναδὰβ, Σαλὰδ, καὶ Ἀπφαίν· καὶ ἀπέθανε Σαλὰδ οὐκ ἔχων τέκνα.
31Filius vero Apphaim, Iesi: qui Iesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.Καὶ υἱοὶ Ἀπφαὶν, Ἰσεμιήλ· καὶ υἱοὶ Ἰσεμιὴλ, Σωσάν· καὶ υἱοὶ Σωσὰν, Δαδαί.
32Filii autem Iada fratris Semei: Iether, et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis.Καὶ υἱοὶ Δαδαὶ, Ἀχισαμὰς, Ἰεθὲρ, Ἰωνάθαν· καὶ ἀπέθανεν Ἰεθὲρ οὐκ ἔχων τέκνα.
33Porro Ionathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel.Καὶ υἱοὶ Ἰωνάθαν, Φαλὲθ, καὶ Ὁζάμ· οὗτοι ἦσαν υἱοὶ Ἱεραμεήλ.
34Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum aegyptium nomine Ieraa.Καὶ οὐκ ἦσαν τῷ Σωσὰν υἱοὶ, ἀλλʼ ἢ θυγατέρες· καὶ τῷ Σωσὰν παῖς Αἰγύπτιος, καὶ ὄνομα αὐτῷ Ἰωχήλ.
35Deditque ei filiam suam uxorem: quae peperit ei Ethei.Καὶ ἔδωκε Σωσὰν τὴν θυγατέρα αὐτοῦ τῷ Ἰωχὴλ παιδὶ αὐτοῦ εἰς γυναῖκα, καὶ ἔτεκεν αὐτῷ τὸν Ἐθὶ,
36Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.καὶ Ἐθὶ ἐγέννησε τὸν Ναθὰν, καὶ Ναθὰν ἐγέννησε τὸν Ζαβὲδ,
37Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.καὶ Ζαβὲδ ἐγέννησε τὸν Ἀφαμὴλ, καὶ Ἀφαμὴλ ἐγέννησε τὸν Ὠβὴδ,
38Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam,καὶ Ὠβὴδ ἐγέννησε τὸν Ἰηοὺ, καὶ Ἰηοὺ ἐγέννησε τὸν Ἀζαρίαν,
39Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.καὶ Ἀζαρίας ἐγέννησε τὸν Χελλὴς, καὶ Χελλὴς ἐγέννησε τὸν Ἐλεασὰ,
40Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,καὶ Ἐλεασὰ ἐγέννησε τὸν Σοσομαῒ, καὶ Σοσομαῒ ἐγέννησε τὸν Σαλοὺμ,
41Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.καὶ Σαλοὺμ ἐγέννησε τὸν Ἰεχεμίαν, καὶ Ἰεχεμίας ἐγέννησε τὸν Ἐλισαμὰ, καὶ Ἐλισαμὰ ἐγέννησε τὸν Ἰσμαήλ.
42Filii autem Caleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron.Καὶ υἱοὶ Χαλὲβ ἀδελφοῦ Ἱεραμεὴλ, Μαρισὰ ὁ πρωτότοκος αὐτοῦ· οὗτος πατὴρ Ζίφ· καὶ υἱοὶ Μαρισὰ πατρὸς Χεβρών.
43Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.Καὶ υἱοὶ Χεβρὼν, Κορὲ, καὶ Θαπφοὺς, καὶ Ῥεκὸμ, καὶ Σαμαά.
44Samma autem genuit Raham, patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai.Καὶ Σαμαὰ ἐγέννησε τὸν Ῥαὲμ πατέρα Ἰεκλὰν, καὶ Ἰεκλὰν ἐγέννησε τὸν Σαμαΐ.
45Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.Καὶ υἱὸς αὐτοῦ Μαών· καὶ Μαὼν πατὴρ Βαιθσούρ.
46Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.Καὶ Γαιφὰ ἡ παλλακὴ Χαλὲβ ἐγέννησε τὸν Ἀρὰμ, καὶ τὸν Μοσὰ, καὶ τὸν Γεζουέ.
47Filii autem Iahaddai, Regom, et Ioathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.Καὶ υἱοὶ Ἀδδαῒ, Ῥαγὲμ, καὶ Ἰωάθαμ, καὶ Σωγὰρ, καὶ Φαλὲκ, καὶ Γαιφὰ, καὶ Σαγαέ.
48Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.Καὶ ἡ παλλακὴ Χαλὲβ Μωχὰ ἐγέννησε τὸν Σαβὲρ, καὶ τὸν Θαράμ.
49Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.Καὶ ἐγέννησε Σαγαὲ πατέρα Μαδμηνὰ, καὶ τὸν Σαοὺ πατέρα Μαχαβηνὰ, καὶ πατέρα Γαιβάλ· καὶ θυγάτηρ Χαλὲβ, Ἀσχά.
50Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.Οὗτοι ἦσαν υἱοὶ Χαλέβ· υἱοὶ Ὢρ πρωτοτόκου Ἐφραθά· Σωβὰλ πατὴρ Καριαθιαρὶμ,
51Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.Σαλωμὼν πατὴρ Βαιθὰ, Λαμμὼν πατὴρ Βαιθαλαὲμ, καὶ Ἀρὶμ πατὴρ Βεθγεδώρ.
52Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.Καὶ ἦσαν υἱοὶ τῷ Σωβὰλ πατρὶ Καριαθιαρὶμ Ἀραὰ, καὶ Αἰσὶ, καὶ Ἀμμανὶθ,
53Et de cognatione Cariathiarim, Iethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae.καὶ Οὐμασφαὲ, πόλεις Ἰαῒρ, Αἰθαλὶμ, καὶ Μιφιθὶμ, καὶ Ἡσαμαθὶμ, καὶ Ἡμασαραΐμ· ἐκ τούτων ἐξήλθοσαν οἱ Σαραθαῖοι, καὶ υἱοὶ Ἐσθαάμ.
54Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronae domus Ioab, et dimidium requietionis Sarai:Υἱοὶ Σαλωμὼν Βαιθαλαὲμ, ὁ Νετωφατὶ, Ἀταρὼθ οἴκου Ἰωὰβ, καὶ ἥμισυ τῆς Μαλαθὶ, Ἠσαρὶ·
55cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.Πατριαὶ γραμματέων κατοικοῦντες ἐν Ἰάβις Θαργαθιῒμ, καὶ Σαμαθιῒμ, καὶ Σωχαθίμ· οὗτοι οἱ Κιναῖοι οἱ ἐλθόντες ἐξ Αἱμὰθ πατρὸς οἴκου Ῥηχάβ.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…