Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

I Maccabaeorum 16

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

I Maccabaeorum 16: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Et ascendit Ioannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebaeus in populo ipsorum.Καὶ ἀνέβη Ἰωάννης ἐκ Γαζάρων, καὶ ἀπήγγειλε Σιμωνι τῷ πατρὶ αὐτοῦ ἃ συνετέλει Κενδεβαῖος.
2Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties.Καὶ ἐκάλεσε Σίμων τοὺς δύο υἱοὺς αὐτοῦ τοὺς πρεσβυτέρους Ἰούδαν καὶ Ἰωάννην, καὶ εἶπεν αὐτοῖς, ἐγὼ καὶ οἱ ἀδελφοί μου, καὶ ὁ οἶκος τοῦ πατρός μου, ἐπολεμήσαμεν τοὺς πολεμίους Ἰσραὴλ ἀπὸ νεότητος ἕως τῆς σήμερον ἡμέρας, καὶ εὐωδώθη ἐν ταῖς χερσὶν ἡμῶν ῥύσασθαι τὸν Ἰσραὴλ πλεονάκις.
3Nunc autem senui: sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de caelo vobiscum sit.Νῦν δὲ γεγήρακα, καὶ ὑμεῖς δὲ ἐν τῷ ἐλέει ἱκανοί ἐστε ἐν τοῖς ἔτεσι· γίνεσθε ἀντʼ ἐμοῦ, καὶ τοῦ ἀδελφοῦ μου, καὶ ἐξελθόντες ὑπερμαχεῖτε ὑπὲρ τοῦ ἔθνους ἡμῶν, ἡ δὲ ἐκ τοῦ οὐρανοῦ βοήθεια ἔστω μεθʼ ὑμῶν.
4Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites: et profecti sunt ad Cendebaeum, et dormierunt in Modin.Καὶ ἐπέλεξεν ἐκ τῆς χώρας εἴκοσι χιλιάδας ἀνδρῶν πολεμιστῶν, καὶ ἱππεῖς, καὶ ἐπορεύθωσαν ἐπὶ τὸν Κενδεβαῖον, καὶ ἐκοιμήθησαν ἐν Μωδεΐν.
5Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum: et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.Καὶ ἀναστάντες τοπρωῒ ἐπορεύοντο εἰς τὸ πεδίον, καὶ ἰδοὺ δύναμις πολλὴ εἰς συνάντησιν αὐτοῖς πεζικὴ, καὶ ἱππεῖς, καὶ ἦν χειμάῤῥους ἀναμέσον αὐτῶν.
6Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem: et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum.Καὶ παρενέβαλε κατὰ πρόσωπον αὐτῶν αὐτὸς καὶ ὁ λαὸς αὐτοῦ· καὶ εἶδε τὸν λαὸν δειλούμενον διαπερᾶσαι τὸν χειμάῤῥουν, καὶ διεπέρασε πρῶτος, καὶ ἴδον αὐτὸν οἱ ἄνδρες, καὶ διεπέρασαν κατόπισθεν αὐτοῦ·
7Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.Καὶ διεῖλε τὸν λαὸν, καὶ τοὺς ἱππεῖς ἐν μέσῳ τῶν πέζῶν· ἡ δὲ ἵππος τῶν ὑπεναντίων πολλὴ σφόδρα.
8Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra eius: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt.Καὶ ἐσάλπισαν ταῖς ἱεραῖς σάλπιγξι, καὶ ἐτροπώθη Κενδεβαῖος καὶ ἡ παρεμβολὴ αὐτοῦ, καὶ ἔπεσον ἐξ αὐτῶν τραυματίαι πολλοί· οἱ δὲ καταλειφθέντες ἔφυγον εἰς τὸ ὀχύρωμα.
9Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis: Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam aedificavit:Τότε ἐτραυματίσθη Ἰούδας ὁ ἀδελφὸς Ἰωάννου· Ἰωάννης δὲ κατεδίωξεν αὐτοὺς ἕως ἦλθεν εἰς Κεδρών, ἣν ᾠκοδόμησεν
10et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Iudaeam in pace.Καὶ ἔφυγον ἕως εἰς τοὺς πύργους τοὺς ἐν τοῖς ἀγροῖς Ἀζώτου, καὶ ἐνεπύρισεν αὐτὴν ἐν πυρί, καὶ ἔπεσον ἐξ αὐτῶν εἰς ἄνδρας δισχιλίους· καὶ ἀπέστρεψεν εἰς γῆν Ἰούδα μετʼ εἰρήνης.
11Et Ptolemaeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Iericho, et habebat argentum et aurum multum:Καὶ Πτολεμαῖος ὁ τοῦ Ἀβούβου ἦν καθεσταμένος στρατηγὸς εἰς τὸ πεδίον Ἱεριχὼ, καὶ ἔσχεν ἀργύριον καὶ χρυσίον πολύ·
12erat enim gener summi sacerdotis.ἦν γὰρ γαμβρὸς τοῦ ἀρχιερέως.
13Et exaltatum est cor eius, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius, ut tolleret eos.Καὶ ὑψώθη ἡ καρδία αὐτοῦ, καὶ ἠβουλήθη κατακρατῆσαι τῆς χώρας, καὶ ἐβουλεύετο δόλῳ κατὰ Σίμωνος, καὶ τῶν υἱῶν αὐτοῦ, ἆραι αὐτούς.
14Simon autem, perambulans civitates quae erant in regione Iudaeae, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Iericho ipse, et Mathathias filius eius, et Iudas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath.Σίμων δὲ ἦν ἐφοδεύων τὰς πόλεις τὰς ἐν τῇ χώρᾳ, καὶ φροντίζων τῆς ἐπιμελείας αὐτῶν, καὶ κατέβη εἰς Ἱεριχὼ αὐτὸς, καὶ Ματταθίας καὶ Ἰούδας οἱ υἱοὶ αὐτοῦ, ἐτους ἑβδόμου καὶ ἑβδομηκοστοῦ καὶ ἑκατοστοῦ, ἐν μηνὶ ἑνδεκάτῳ, οὗτος ὁ μὴν Σαβάτ.
15Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quae vocatur Doch, cum dolo, quam aedificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.Καὶ ὑπεδέξατο αὐτοὺς ὁ τοῦ Ἀβούβου εἰς τὸ ὀχυρωμάτιον τὸ καλούμενον Δὼκ, μετὰ δόλου, ὃ ᾠκοδόμησε, καὶ ἐποίησεν αὐτοῖς πότον μέγαν, καὶ ἐνέκρυψεν ἐκεῖ ἄνδρας.
16Et cum inebriatus esset Simon et filii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium: et occiderunt eum, et duos filios eius, et quosdam pueros eius:Καὶ ὅτε ἐμεθύσθη Σίμων καὶ οἱ υἱοὶ αὐτοῦ, ἐξανέστη Πτολεμαῖος καὶ οἱ παρʼ αὐτοῦ, καὶ ἐλάβοσαν τὰ ὅπλα αὐτῶν, καὶ ἐπεισήλθοσαν τῷ Σίμωνι εἰς τὸ συμπόσιον, καὶ ἀπέκτειναν αὐτὸν καὶ τοὺς δύο υἱοὺς αὐτοῦ, καί τινας τῶν παιδαρίων αὐτοῦ.
17et fecit deceptionem magnam in Israël, et reddidit mala pro bonis.Καὶ ἐποίησεν ἀθεσίαν μεγάλην, καὶ ἀπέδωκε κατὰ ἀντὶ ἀγαθῶν·
18Et scripsit haec Ptolemaeus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa.Καὶ ἔγραψε ταῦτα Πτολεμαῖος, καὶ ἀπέστειλε τῷ βασιλεῖ ὅπως ἀποστείλῃ αὐτῷ δυνάμεις εἰς βοήθειαν, καὶ παραδῷ αὐτῷ τὴν χώραν αὐτῶν, καὶ τὰς πόλεις.
19Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona.Καὶ ἀπέστειλεν ἑτέρους εἰς Γάζαρα ἆραι τὸν Ἰωάννην, καὶ τοῖς χιλιάρχοις ἀπέστειλεν ἐπιστολὰς παραγενέσθαι πρὸς αὐτόν, ὅπως δῷ αὐτοῖς ἀργύριον καὶ χρυσίον καὶ δόματα.
20Et alios misit occupare Ierusalem et montem templi.Καὶ ἑτέρους ἀπέστειλε καταλαβέσθαι τὴν Ἱερουσαλὴμ, καὶ τὸ ὄρος τοῦ ἱεροῦ.
21Et praecurrens quidam, nuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius, et quia misit te quoque interfici.Καὶ προδραμών τις ἀπήγγειλεν Ἰωάννῃ εἰς Γάζαρα, ὅτι ἀπώλετο ὁ πατὴρ αὐτοῦ καὶ οἱ ἀδελφοὶ αὐτοῦ, καὶ ὅτι ἀπέσταλκε καὶ σὲ ἀποκτεῖναι.
22Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia quaerebant eum perdere.Καὶ ἀκούσας ἐξέστη σφόδρα· καὶ συνέλαβε τοὺς ἄνδρας τοὺς ἐλθόντας ἀπολέσαι αὐτόν, καὶ ἀπέκτεινεν αὐτοὺς, ἐπέγνω γὰρ ὅτι ἐζήτουν αὐτὸν ἀπολέσαι.
23Et cetera sermonum Ioannis, et bellorum eius, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius:Καὶ τὰ λοιπὰ τῶν λόγων Ἰωάννου, καὶ τῶν πολέμων αὐτοῦ, καὶ τῶν ἀνδραγαθιῶν αὐτοῦ ὧν ἠνδραγάθησε, καὶ τῆς οἰκοδομῆς τῶν τειχέων ὧν ᾠκοδόμησε, καὶ τῶν πράξεων αὐτοῦ,
24ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.ἰδοὺ ταῦτα γέγραπται ἐπὶ βιβλίῳ ἡμερῶν ἀρχιερωσύνης αὐτοῦ, ἀφʼ οὗ ἐγενήθη ἀρχιερεὺς μετὰ τὸν πατέρα αὐτοῦ.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…