Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ad Colossenses 3
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Ad Colossenses 3

1Igitur, si consurrexistis cum Christo: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: 2quae sursum sunt sapite, non quae super terram. 3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. 4Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. 5Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus: 6propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis: 7in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. 8Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. 9Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, 10et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit illum: 11ubi non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. 12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: 13supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. 14Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: 15et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. 16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. 17Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. 18Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino. 19Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. 20Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. 21Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. 22Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. 23Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: 24scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite. 25Qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…